monumenta.ch > Plinius > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 85
{LX} duo autem genera sunt: femina existimatur cuius radicibus ceu balani longiores circiter VIII aut VI adhaerent. mas plures non habet, quoniam una radice nixus est palmi altitudine, candida, quae gustu adstringit. feminae folia murram redolent et densiora sunt. nascuntur in silvis. tradunt nocte effodiendas, quoniam interested periculosum sit pico Martio inpetum in oculos faciente; radix vero cum effodiatur, periculum esse, ne sedes procidat, magna vanitate ad ostentationem rei fictum arbitror. usus in iis diversus.